II Ioannis - 1

1

1Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, etnon ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem, 2propter veritatem, quaepermanet in nobis et nobiscum erit in sempiternum. 3Erit nobiscum gratia,misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo, Filio Patris, in veritate etcaritate.
4Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicutmandatum accepimus a Patre. 5Et nunc rogo te, domina, non tamquam mandatumnovum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. 6Ethaec est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius; hoc mandatum est,quemadmodum audistis ab initio, ut in eo ambuletis.
7Quoniam multi seductores prodierunt in mundum, qui non confitentur IesumChristum venientem in carne; hic est seductor et antichristus. 8Videtevosmetipsos, ne perdatis, quae operati estis, sed ut mercedem plenam accipiatis.
9Omnis, qui ultra procedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet;qui permanet in doctri na, hic et Patrem et Filium habet. 10Si quis venit advos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ”ei dixeritis; 11qui enim dicit illi: “ Ave ”, communicat operibus illiusmalignis.
12Plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim mefuturum apud vos, et os ad os loqui, ut gaudium nostrum plenum sit.
13Salutant te filii sororis tuae electae.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc